#Joan. XIII; Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII
Jesus autem turbatus spiritu dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me hac nocte. Turbatus est Jesus misericorditer compatiens Judae, quem notabat. Sic et sancti misericorditer turbantur, cum urget eos cura zizaniam a tritico separare ante messem. Mentitur ergo philosophus, qui dicit animi perturbationem non cadere in sapientem. Et dicebant sigillatim: Nunquid ego sum, Domine? Quibus ait: Qui intingit mecum manum in catino, hic me tradet. Duodecim in eodem catino cum Domino edebant, et alii non, quasi dicat: Unus de duodecim tradet me. Forte ideo dixit intingit, quia succus agrestium lactucarum necessarius ad esum agni erat. Catinus in quo liquor, ostendit, quod vas erat fictile, parapsis vas, in quo cibi parabantur, quia paria habebat latera. Apsis enim est extremitas. Vel, ut quidam dicunt, quadraturam laterum notat hoc nomen, parapsis. Et addidit Jesus: Vae homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat homini illi, si natus non fuisset. Vae in sacra Scriptura, aeternam notat damnationem, et est: Peribit aeternaliter. Et ne minutissimam ejus poenam intelligeremus, addidit, Bonum, etc., id est melius esset ei, si non esset natus de utero, sed periisset in utero. Tunc enim pro solo originali peccato damnatus esset. Vel usualiter dictum est, melius esset ei, non esse, quam male esse. Recumbebat autem discipulus, quem diligebat Jesus in sinu ejus. Et innuit ei Petrus, ut secreto quaereret a Domino, quis traderet eum. Hic non aliter creditur recubuisse supra pectus Jesu, nisi quia discumbebat inclinatus ante pectus Domini. Huic submissa voce quaerenti, Dominus submissa voce proditorem expressit, cui scilicet panem intinctum porrigeret. Et buccellam intinctam porrexit Judae. Inde est quod Eucharistia non datur intincta, et etiam pro haeresi tollenda, quae dogmatizabat totum Christum esse sub utraque simul, et sub neutra tantum forma. Et tunc introivit Satanas in Judam, non tunc primo, sed ut quasi proprium possideret, sicut apostoli Spiritu jam accepto, iterum dicuntur accepisse Spiritum. Tunc Judas ait: Nunquid ego sum, Rabbi? ait illi: Tu dixisti. Nondum coram omnibus exprimit eum. Potest enim sic intelligi: Ego non dico, sed tu dicis. Vel de assertione cordis exponi potest, quasi dicat: Ore quidem interrogas, quasi nescius, sed corde ratum habes, te esse proditorem. Et exivit Judas continuo, erat autem nox. Tunc ait Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, id est ejecto tenebroso, remanserunt soli mundi cum suo mundatore. Et addidit: Et continuo clarificavit eum Deus, id est clarificabit. Quod potest intelligi de resurrectione, vel de imminenti traditione, per quam Christus mortuus, apparuit his, qui eum in inferno exspectabant.